Benda Kálmán - Maksay Ferenc et al. (szerk.): Ráday Pál iratai 1. 1703-1706 - Ráday Pál iratai 1. (Budapest, 1955)

Iratok

»EXPhOSIO.« 1706 JŰp. 655 pauciori numero, non tarnen turmatim exercendae militiae ac stipendia merendi gratia exteris in regnum venire permissum sit, quod non arbitrio facultatique regis, sed consensui regrnA tribui debet. Caeterum sat bene norunt status regni, quae sacri Romani imperii totiusque ehristianitatis circa tutamen ac conservationem Hungáriáé subversetur ratio, neque tarnen adeo coecutiunt, quin palam intelligant, quo fuco,quave subtilitate inducat commissio caesarea, ut inclytam hanc gentem privatis armis jus suum sine injuria tertii prose­­quentem in odium serenissimorum ac potentissimorum ejusdem membrorum trahere queat ; verum nihil dubitant sat superque perspectum haberi, quanti semper aestimarint gloriosissimam sacri hujus imperii rempublicam, cujus quandoque necessarium implorasse auxilium, determinata juxta articulos 43 : 1613, nec non 17 : 1655 annorum honorifica testatur legatio,1 neque diffitentur, quid quantumve pro declaratis submissi succursus favoribus debeant, quam et imposterum paribus beneficiis sibi ingruente necessitate non defuturam indubitate sperant, nihilominus tarnen, quin promanans exinde publicae tränquillitatis bonum toti aeque christianitati salutare fuisse, sed et gentem quoque Hungaram, qua totius orbis Európáéi antemuralem, immensos innumerabilium expensarum thesauros, inexhaustosque mille di­­scriminum labores cum incessantibus effusi nativi sangvinis rivulis ad propul­­sandas hostiles potentias insumsisse, ac jam per quinque et amplius saecula se superioresque Christianas provineias adeoque (quod libere sine offen­­sione eloqui licebit) sacrum Romanum imperium generöse tutatam fuisse dignoscatur, negari neutiqüam quibit. Proinde ingruenti expost quoque quan­­tumvis magno hostium furori aptis ac justis viribus Deo duce provisi poterunt esse ii, quorum majores a tot retroactis temporum decursibus rabiem hostilem a cervicibus christianorum prohibere haud incapaces erant et quamvis per paragraphum : »An vero etc.«2 sugillari se sentiat militaris Hungarorum virtus, cui utpote glóriám hanc detrahere nititur commissio caesarea, suffi­­ciet tarnen refutationis loco testes allegare annales manifeste docentes : Regnum Hungáriáé suo integrum (praeter Albam Graecam et earn quoque post binam ignominiosam repulsam magno sangvir e orientalis potentiae partam)3 ante regimen domus Austriacae stetisse talo floreque et quicquid gloriosis praeteritorum saeculorum attribuitur bellis, omni eo per reges Austria­ns turpiter amisso nihil aliud ad gloriandum eisdem reliquum supermansisse, quam quod, quae florida perdiderant, ea quoque non sine infinitis Hungarorum sumptibus sangvineque desolata receperunt. Nec dubitandum, quin ad coercen­­dam inobedientium et rebellium proterviam, dum modo coeteroquin leges et libertates observentur, nec asveta jam violatione legum ansa tumultibus praebeatur, ipsi quoque comitatus praeter confiniarium aliumque nativum militem, educto externo, sufficiant. 5to Quod circa officia et dignitates palatini, judicis curiae, bani, conser­­vatorum coronae, magistri thavernicorum, cancellarii, comitatuum, regiarum a) A nyomtatott szövegben így folytatódik: voluntatique servientium. 1 A két idézett törvénycikk a birodalmi gyűlésre küldendő követek felől intéz­kedik. 2 A császári bizottság 4. pontra adott válaszának »An verő« kezdetű részében fölteszi a kérdést, vájjon biztosítva volna-e az ország nyugalma a külföldi katonaság kivonása után, melynek segítségét korábban maguk az országlakók kérték. (Hist, des Revolutions, IV. 79. 1.) 3 Nándorfehérvár (Alba Graeca) alól a magyarok két ízben (1440, 1456) verték vissza hősi küzdelemben a törököt. A vár csak 1521-ben esett el.

Next