Bocatius János: Opera quae exstant omnia - Bibliotheca scriptorum medii recentisque aevorum. Series nova 12. (Budapest, 1990)

IOANNES BOCÄHUS OPERA QUAE EXSTANT OMNIA PROSAICA EDIDIT FRANCISCUS CSONKA (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum. Series nova, Tomus XII/3) Tomus hic tertius, continens opera Ioannis Bocatii prosaica, i. e. soluta oratione scripta, mo­numentum magnum habet, et quidem ideo, quod opus praecipuum Bocatianum: Olympias carce­raria in hoc tomo primum iuris publici facta est De Olympiade carceraria multi multa loqueban­tur scribebantque, confundentes cum libro, qui intitulatur Bacatius redivivus, at nunquam ulla exemplaria videbant, neque sciebant, existatne illud opus. Ecce testimonium: existit, et non desideratur amplius. Operae pretium erit non solum Olympia­dem carcerariam, sed etiam epistolas ex carcere scriptas, adhuc ignotas diligentius perscrutari, necnon confessiones, supplicationes et id ge­nus alia documenta ad captivitatem pertinentia. Habemus enim sententiam, sola per ea cognosci­mus, quam fuerit Noster homo caducus, quam turpiter se gesserit aula maiestasque caesarea; quam aliter locutus sit Noster in confessionibus et supplicationibus, quamque aliter scripserit ip­se postliminio domi. Re vera hic, in istis scriptis latet illa tragoe­dia, vel si velis potius illa a Bocatio bis memora­ta tragico-comoedia, quam Pragae perpeti coac­tus erat. Perlecto hoc tomo haud dubie propius admovemur ad captivitatis causam ac veritatem Nostri. AKADÉMIAI KIADÓ BUDAPEST

Next