Bonfini, Antonio: Rerum Ungaricarum decades. Tomus 4. pars 2. Appendix, fontes, index - Bibliotheca scriptorum medii recentisque aevorum. Series nova 1. (Budapest, 1976)

BIBLIOTHECA SCRIPTORUM MEDII RECENTIS QUE AEVORUM Ladislaus Juhász anno MCMXXX primum volumen huius seriei edidit, dein usque ad annum MCMXLVI tomi XXXIX impressi sunt, qui opera ab auctoribus Hungaricis, Ita­licis, Germanicis Croaticisque lingua Latina saeculis XII—XVI scripta con­tinent. Haec opera plerumque aut inedita erant, aut edita quidem, sed ea ratione, quae nostris temporibus haud satis apta videatur. Maxima pars eorundem operum post editio­nem criticam nostrae seriei in lucem non prodiit. Quae cum ita sint, volumina huius seriei etiam nunc maxime necessaria sunt omnibus illis philologia atque historia litterarum vel rerum gestarum eruditis, qui rebus pristinis populorum Europae Mediae Orientalisque pervestigandis operam navant. Ladislaum Juhász valetudo diu in­firma, deinde mors prohibuit, quo­minus libros edendos curare pergeret. Institutum Litterarum Academiae Scientiarum Hungaricae atque Aedes Academiae seriem intermissam reno­vare susceperunt. Ubi volumina prima novae seriei in lucem prodierint, exinde etiam exemplaria tomorum ante annum MCMXLVI editorum emi poterunt. AKADÉMIAI KIADÓ BUDAPEST

Next