Burkircher György: Opera quae supersunt omnia - Bibliotheca scriptorum medii recentisque aevorum. Series nova 10. (Budapest, 1988)

OPERA QUAE SUPERSUNT OMNIA EDIDIT MILOSLAUS OKÁL (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum. Series Nova. Tomus X) Georgius Purkircher (ca. 1530— 1577) poeta clarissimus, medicus et vir botanicae disciplinae peri­tus fuit. Studia navabat Posonii, Bartphae, Wittenbergae et Pata­vii, postea ca. ab anno 1564 usque ad supremum vitae diem in urbe patria sua, Posonii artem medi­cam exercebat ibique habitavit. Studiis operibusque Purkircher non solum in regno Hungáriáé, sed etiam apud homines litteratos exteros nomen famamque adep­tus est. Carmina eius saeculo XVI. typis impressa sunt, sed ho­die harum editionum perpauca exemplaria supersunt. Volumen hoc nostrum omnia Purkircheri scripta, quae inveniri possunt, continet, epistulas eius— excepta una — nos primi edimus. Nostra editione effici potest, ut opera eius uno volumine collecta ad investigandam saeculi XVI. poe­­sim Hungáriáé lectori in manibus sint. GEORGIUS PURKIRCHER AKADÉMIAI KIADÓ BUDAPEST

Next