Codices Latini medii aevi Bibliothecae Universitatis Budapestinensis (Budapest, 1961)

CODICES LATINI MEDII AEVI BIBLIOTHECAE UNIVERSITATIS BUDAPESTI NENSIS quoa recensuit LADISLAUS MEZEY Signa chartarum descripta per AGNETEM BOLGÁR Descriptio codicum Latinorum Bi­bliothecae Universitatis Budapestinen­­sis, quae in praesenti volumine typis vulgatur, fines multiplices prae oculis habet. Numerus etenim codicum mag­nus non est, non tamen ideo minoris censeatur momenti. Notum est, quam gravibus et multis historiae vicissi­tudinibus partes Europae Centro­­orientalis, et maxime Hungária elapsis saeculis vastatae fuissent. Hinc satis exigua copia monumentorum histo­riographis inservientium. Iam vero Bibliotheca Universitatis Budapesti­­nensis, in suo non magno delectu codi­cum, maiorem partem numerat ex eis, qui in Hungária medii aevi, finitimis­que regionibus olim conscripti, civili­tati, artibus, litteris evolvendis in his partibus potissime — certe cum plu­rimis aliis, iam in aevum deperditis — proderant. Descripta ergo haec erant manus­­cripta tali cura, ut opera hucusque anonyma vel pseudonyma, in quantum possibilitates permiserant, in minimam partem redigantur, omnia vero, quae ulteriores investigationes iuvare pos­sunt, particulares circa codices notio­nes utiliter recensitae, inventu faci-

Next