Vitéz János: Opera quae supersunt - Bibliotheca scriptorum medii recentisque aevorum. Series nova 3. (Budapest, 1980)

IOHANNES VITÉZ DE ZEEDNA OPERA QUAE SUPERSUNT EDIDIT IVÁN BORONKAI (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum. Series Nova. Tomus. III.) Iohannes Vitéz — cui ex loco na­tali nomen Iohannie de Zredna in­ditum est — in historia litterarum epitheton „patris humanismi Hungá­riáé” meruit. Quo attributo inclutus ille praesul saeculi XV-i merito do­natus putatur, quippe qui non so­lum primus in regno Hungáriáé bi­bliothecam e libris antiquitatis clas­sicae comparavisset ac non solum patronus fautorque iuvenum artibus litterisque renascentibus studen­tium fuisset vel studium generale Posonii instituisset, verum qui epi­stolis orationibusque conscriptis no­men gloriamque adeptus esset. Magna pars operum eius saeculo XVIII-o atque XIX-o iam edita est. Quae editiones perrarae sunt atque acribeia philologica multum indi­gent. Praesens volumen omnia eius scripta, quae inveniri possunt, con­tinet; multa eorum indagationibus annorum novissimorum in lucem prolata sunt. Opera Iohannis Vitéz non solum inter monumenta pretiosa littera­rum renascentium Hungáriáé re­censentur, sed etiam fontes maximi momenti habentur ad historiam patriae atque Europae Centralis saeculi XV-i illustrandam. AKADÉMIAI KIADÓ BUDAPEST

Next