Mayer, Erica: Sermones compilati studio generali Quinqueecclesiensi in regno Ungarie - Bibliotheca scriptorum medii recentisque aevorum 14. (Budapest, 1993)

SERMONES COMPILATI IN STUDIO GENERALI QUINQUEECCLESIENSI IN REGNO UNGAREE (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum. Series Nova. Tomus XIV) Sermones „Quinqueecclesienses”, verisimi­liter inter annos 1255-1275 compilati, quo­rum exemplar saeculo XV descriptum in bi­bliotheca publica Monacensi (Staatsbiblio­thek nominata) conservatur, e manuscrip­ts editorum mortuorum, Eduardi Petrovich et Pauli Timkovics nunc primum impres­si sunt. Ex iis rebus, quae hodie scimus, non potest diiudicari, quis et cui hoc ser­monum corpus composuerit, sed iure exi­stimari potest auctorem eorum ad ordinem Praedicatorum pertinuisse et opus suum in Hungária aut ad usum monachorum Hun­­garicorum scriptum esse. Hoc opus CIC sermones continet. Plurimi eorum in dies festos sanctorum scripti sunt per annum ec­clesiasticum, servato temporis ordine. Eos sermones accedunt, quorum pars ordinem missarum, quae sanctis communes sunt, se­quitur, pars ad sollemnia diversa pertinet. Sermo ultimus „De passione Domini” in­scriptus scribendi et componendi genere a ceteris differt, et reapse eum non sermo­nem, sed enarrationem dramatizatam pas­sionis Christi dicere possimus. Sermones in praesentia editi fontes maximi momenti habentur ad litteraturam theologicam Hun­gáriáé medio aevo illustrandam. AKADÉMIAI KIADÓ ARGUMENTUM KIADÓ H-1085 Budapest Mária u. 46.

Next