Tari Edit - Tóth Endre (szerk.): Laudator temporis acti. Tanulmányok Horváth István 70 éves születésnapjára (Esztergom-Budapest, 2012)

Hegedűs András: Jsten segedelmével a törökök császárát a fent mondott várból kivetettük"

Hegedűs András horam vesperarum circa ipsum castrum sturmoniam34 mirabilem fecerunt,35 in tantum, quod per totam noctem et die crastina usque ad prandium duravit, ita ut in medio castri duabus vicibus cum ipsis pugnam habuimus, tamquam in uno campo. Tandem extra campum ad ipsos irruimus, cum quibus usque ad sero pugnam habuimus, ipsumque imperatorem Tureorum de supra dicto castro, Deo auxiliante, eiecimus, omnesque bombardas et ingenia sua obtinuimus, ipseque solus, cum quibus remansit, feria VI. proxima de nocte confusus et destructus, se in fugam convertit. Pro eo, si aliqui ad praesens contra ipsum imperatorem se moverent exercitualiter, extunc nunquam levius regnum suum obtinere possent sicut ad praesens. Ex quo principales et capitales gentes suae, et signanter pedites castro supradicto sunt perditae dictique pedites36 ipsius imperatoris, qui alias gentes suas praevalebant, quasi omnino37 sunt annihilati, nosque cum proprio capite nostro in ipso castro fuimus tempore expugnationis, et ab illo38 die, quo ipsum castrum obsessum fuit, in eodem fuimus.39 Multi enim etiam ex familiaribus nostris et hominibus vulnerati et aliqui mortui sunt. Sed tamen, Deo auxiliante, nunquam imperator Tureorum cum tanta verecundia de campo se in fugam, sicut ipse convertit, tanquam debellatus. Prius enim in aqua conflictum habuimus, ex quibus nonnullas galeas eorum40 obtinuimus. Quae enim ex eisdem remanserant, dum praedicta feria V. contra ipsas galeas ire volebamus, illae se mox in fugam converterunt, de41 eisdem homines salientes ipsas igne combusserunt. Pro eo nunc ignoramus, quid simus facturi castro praedicto: quia non possumus dicere id42 castrum esse sed campum, propter fractionem et nimiam ipsius destructionem. Datum in loco praefato feria VI. proxima ante festum Sancti Jacobi Apostoli. Anno Domini MCDLVI. Joannes de Hunyad, comes Bistriciensis.43 A tergo: Reverendissimo in Christo patri et domino domino archiepiscopo cardinali Strigoniensi domino nobis honorando. 3. 1456. augusztus 12. A velencei szenátus utasítása követe, Petrus de Thomasius részére Archivio di Stato di Venezia, Deliberazioni dei Senato Secreto, registro 20. (1453-1459), f. 99r. MCCCCLVI die XII Augusti Quod fiat commisso Petro de Thomasiis secretario nostro in ista forma Petre, mandamus tibi, quod quanto celerius potes, itineri te committas et solicitando iter tuum omni possibili diligentia in Hungáriám ad reverendissimum dominum cardinalem Sancti Angeli legatum apostolicum te conferas. Cui presentatis litteris nostris credentialibus factisque salutacionibus et oblacionibus convenientibus exponas, quod per tabellarium reverendissime paternitatis sue, qui expeditionem suam et reditum in Hungáriám diligentissime procurabat negabatque diutius hic morari velle, ad reverendissimam paternitatem suam scripsimus nos propter pestilentiam in hac urbe nostra presenti anno sevientem non potuisse consilia nostra 34 d’Acherynél és Dobneméi: sturroniam. Jelenlegi ismereteink szerint német eredetű ostrom szavunknak ez a legkorábbi említése, mivel első használata eddig 1464-ből volt ismert. MNyTE 1970, 1099. 35 Dobneméi: „mirabilem impressionem fecerunt” 33 „castro supradicto sunt perditae dictique pedites” idézett részt Fejér kihagyja, holott d’Acherynél szere­pel és az olasz fordításban is megtalálható. 37 omino Fejérnél 38 Dobneméi: ipso 39 d’Acherynél: fecimus 40 ■ipsorum 41 Fejérnél: de 42 d’Acherynél: eum 43 d’Acherynél és Dobneméi: Bistiniensis 396

Next