Alter, Tomus: Officia Propria Dioecesium Hungariae. Tomus prior (Budapest, 1964)

Festa Maii

3 In Evang. Homilia 6 ? ^ imíssisloánnis discipu­lis, quid de eódem Ioánne turbis dicat, audi­­ámus. Quid existis in de­­sértum vidére? arúndinem vento agitátam? Quod vi­­délicet non asseréndo, séd negándo intulit. Arúndi­nem quippe mox ut aura contigerit, in partem álte­­ram infléctit. Et quid per arúndinem nisi carnalis áni­­mus designátur? Qui mox ut favore vel detractione tángitur, statim in partem quámlibet inclinatur. Si enim ab humáno ore aura favóris fláverit, hilaréscit et extollitur: sed si inde ventus detractionis erúpe­­rit, unde aura laudis venié­­bat, mox hunc quasi in partem álteram ad vim furoris inclinat. B- Coróna áurea super caput eius, * Expréssa si­gno sanctitátis, glória ho­noris, et opus fortitúdinis. S'. Quóniam praevenisti eum in benedictiónibus dul­cédinis, posuisti in cápite eius corónam de lápide pretióso. Expréssa. Lectio VI] I Sed arúndo agitáta vento Ioánnes non erat: quia hunc nec blandum grátia, nec cuiúslibet detractionis ira ásperum faciébat; nec prospera hunc erigere, nec advérsa nóverant inclináre. Arúndo ergo vento agitáta non erat, quem ab status sui rectitúdine nulla rerum varietas inflectébat. Discá­­mus ergo, fratres carissimi, arúndinem vento agitátam non esse: solidémus áni­­mum inter auras linguárum pósitum: stet inflexibilis status mentis. Nulla nos detráctio ad iram provocet, I atque ad remissionem inú­­tilis grátiae nullus favor inclinet. Non nos prospera élevent, non advérsa per­­túrbent: ut qui in soliditáte fidei figimur, nequáquam rerum transeúntium mobi- 1 litáte moveámur. В. Hic est vere Martyr,

Next