Esty Miklós pápai világi kamarás hagyatéka - 7. doboz, Egyházi ügyek I.

6. Egyházi ügyek I. - 6.1. Kasselik Ferenc és Erzsébet Alapítvány - 1930-1970

Copia Epistulae S.Pii PP X ad Claudium Card. Vaazary Eminentissimo ac Reverendissimo Cardinali Claudio Vaszary Archiepiacopo Strigonienai Dilecte fili mi, acceptissima mihi fuit tua epistola diei 27 Octobris proxime elapsi, quae liberam Archidioecesi Strigonienai renuntiationem ultro a te datam referebat: renuntiationem, quam ego, sicuti desideras, a die 1-s Januarii anni 1913 ratam habeo ita ut, anno inchoante, qui fu­erit electus Archiepiscopus statim in Archidiocesis realem posses­sionem venire, eademqu.e administrare valeat. Huius rei notitiam hjydie AugJ/stissimo Kegi Apostolico refero, eum­­dem adprecans, ut super Mensae Archiepiscopalis Strigonien3is redi­tibus, vel aliter, ad Tui tuorumque decorae vitae necessaria annum pensionem statuat. Cum vero, si quidem possibilis, certe inopportuna foret in aede Archiepiscopali cum novo Archiepiacopo cohabitatio, apud eumdem Augustum Hegem preces adhibeo, ut convenientis habitatio­nis domum constituat, vel annuae pensioni summam adiungi decernat, quae ad domum Cardinali Ecclesiae congruentem procurandam sufficiat. Haec autem tu ipse, dilecte fili mi, Augusto Regi commendare poteris, quando de tua renunciatione Archidioecesi Btrigoniensi facta et a me acceptata eumdem cettiorem reddere curabis. Interim de tua in obsequium consilii mei indulgentia gratulans ex animo, tuaeque virtuti promerita praemia a Deo adprecans, praecipuae benevolentiae meae testem, Apostolicam Benedictionem tibi amantissime impertio. Ex Aedibus Vaticanis die 3 Novembris 1912. Eius PP X. m.p. A

Next