IX. Pius pápának apostoli levele a Szűz Isten-Anyja' szeplőtelen fogantatásának hitágazati elhatározásáról/ Latin nyelven (Buda, 1855)

Enimvero Praedecessores Nostri vehementer gloriati sunt Apostolica sua auctoritate festum Conceptionis in Romana Ecclesia instituere, ac proprio officio, propriaque Missa, quibus praerogativa immunitatis ab hereditaria labe manifestissime asserebatur, augere, honestare, et cultum jam institutum omni ope promovere, amplificare sive erogatis indulgentiis, sive facultate tributa civitatibus, provinciis, regnisque, ut Deiparam sub titulo Immaculatae Conceptionis patronam sibi deligerent, sive comprobatis Soda­litatibus, Congregationibus, Religiosisque Familiis ad Immaculatae Conceptionis honorem institutis, sive laudi­bus eorum pietati delatis, qui monasteria, xenodochia, altaria, templa sub Immaculati Conceptus titulo erexerint, aut sacramenti religione interposita Immaculatam Deiparae Conceptionem strenue propugnare spoponderint. Insuper summopere laetati sunt decernere Conceptionis festum ab omni Ecclesia esse habendum eodem censu ac numero, quo festum Nativitatis, idemque Conceptionis festum cum octava ab universa Ecclesia cele­brandum, et ab omnibus inter ea, quae praecepta sunt, sancte colendum, ac Pontificiam Capellam in Patriarchali Nostra Liberiana Basilica die Virginis Conceptioni sacro quotannis esse peragendam. Atque exoptantes in fidelium animis quotidie magis fovere hanc de Immaculata Deiparae Conceptione doctri­nam, eorumque pietatem excitare ad ipsam Virginem sine labe originali conceptam, colendam et venerandam, gavisi sunt quam libentissime facultatem tribuere, ut in Lauretanis Litaniis, et in ipsa Missae praefatione Immaculatus ejusdem Virginis proclamaretur Conceptus, atque adeo lex credendi ipsa supplicandi lege statueretur. Nos porro tantorum Praecessorum vestigiis inhaerentes non solum quae ab ipsis pienlissime sapi­­entissimeque fuerant constituta probavimus, et recepimus, verum etiam memores institutionis Sixti IV. pro­prium de Immaculata Conceptione officium auctoritate Nostra munivimus, illiusque usum universae Ecclesiae laetissimo prorsus animo concessimus. Quoniam vero quae ad cultum pertinent, intimo plane vinculo cum ejusdem objecto conserta sunt, neque rata et fixa manere possunt, si illud anceps sit, et in ambiguo versetur, iccirco Decessores Nostri Romani Pontifices omni cura Conceptionis cultum amplificantes, illius etiam objectum ac doctrinam decla­rare, et inculcare impensissime studuerunt. Etenim clare aperteque docuere, festum agi de Virginis Conceptio­ne, atque uti falsam , et ab Ecclesiae mente alienissimam proscripserunt illorum opinionem, qui non Con­ceptionem ipsam, sed sanctificationem ab Ecclesia coli arbitrarentur et affirmarent. Neque mitius cum iis agen­dum esse existimarunt, qui ad labefactandam de Immaculata Virginis Conceptione doctrinam excogitato inter primum atque alterum Conceptionis instans et momentum discrimine, asserebant, celebrari quidem Conceptio­nem, sed non pro primo instanti atque momento. Ipsi namque Praedecessores Nostri suarum partium esse du­xerunt, et beatissimae Virginis Conceptionis festum, et Conceptionem pro primo instanti, tamquam verum cul­tus objectum omni studio tueri ac propugnare. Hinc decretoria plane verba, quibus Alexander VII. Decessor Noster sinceram Ecclesiae mentem declaravit inquiens: „Sane vetus est Christi fidelium erga eius beatis­­,,simam matrem Virginem Mariam pietas sentientium, ejus animam in primo instanti creationis, atque infu­sionis in corpus fuisse speciali Dei gratia, et privilegio, intuitu meritorum Jesu Christi ejus Filii humani „generis Redemptoris, a macula peccati originalis praeservatam immunem, atque in hoc sensu eius Con­ceptionis festivitatem solemni ritu colentium, et celebrantium/'4 *) Atque illud in primis solemne quoque fuit iisdem Decessoribus Nostris, doctrinam de Immacu­lata Dei Matris Conceptione sartam tectamque omni cura, studio et contentione tueri. Etenim non solum nullatenus passi sunt, ipsam doctrinam quovis modo a quopiam notari, atque traduci, verum etiam longe ul­terius progressi, perspicuis declarationibus, iteratisque vicibus edixerunt, doctrinam, qua Immaculatam Virginis Conceptionem profitemur, esse, suoque merito haberi cum ecclesiastico cultu plane consonam, eamque veterem, ac prope universalem, et ejusmodi, quam Romana Ecclesia sibi fovendam, tuendamque susceperit , atque omnino dignam, quae in sacra ipsa Liturgia, solemnibusque precibus usurparetur. Ne­que his contenti, ut ipsa de Immaculato Virginis Conceptu doctrina inviolata persisteret, opinionem huic doctrinae adversam sive publice, sive privatim defendi posse severissime prohibuere, eamque multiplici veluti vulnere confectam esse voluerunt. Quibus repetitis luculentissimisque declarationibus, ne inanes vi­derentur, adieeere sanctionem : quae omnia laudatus Praedecessor Noster Alexander VII. his verbis est complexus. „Nos considerantes, quod Sancta Romana Ecclesia de Intemeratae semper Virginis Mariae Conce­ntione festum solemniter celebrat, et speciale ac proprium super hoc officium olim ordinavit juxta piam, de­­„votam, et laudabilem institutionem, quae a Sixto IV. Praedecessore Nostro tunc emanavit - volentesque „laudabili huic pietati et devotioni, et festo, ac cultui secundum illam exhibito, in Ecclesia Romana post „ipsius cultus institutionem nunquam immutato, Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum exemplo, „favere, necnon tueri pietatem, et devotionem hanc colendi, et celebrandi beatissimam Virginem, praeve­niente scilicet Spiritus Sancti gratia, a peccato originali praeservatam, cupienlesque in Christi grege „unitatem spiritus in vinculo pacis, sedatis offensionibus, et iurgiis, amotisque scandalis conservare : ad „praefatorum Episcoporum cum Ecclesiarum suarum Capitulis, ac Philippi Regis, ejusque Regnorum ob­batam Nobis instantiam, ac preces; Constitutiones, et Decreta, a Romanis Pontificibus Praedecessoribus „Nostris, et praecipue a Sixto IV., Paulo V., et Gregorio XV. edita in favorem sententiae asserentis, Ani­enam Beatae Mariae Virginis in sui creatione, et in corpus infusione, Spiritus Sancti gratia donatam, et a „peccato originali praeservatam fuisse, nec non et in favorem festi, et cultus Conceptionis ejusdem Vir­­„ginis Deiparae, secundum piam istam sententiam, ut praefertur, exhibiti, innovamus, et sub censuris, „et poenis in eisdem Constitutionibus contentis observari mandamus. Alexander VII. Const. Sollicitudo omnium Ecclesiarum. VIII. Decembris 1661.

Next