Ordo Officii Divini ac missarum, juxta ritum breviarii et missalis cisterciensis (Budapest, 1912)

«Ex regula nostra nihil operi Dei praeponere licet. Quo quidem nomine laudum solemnia, quae Deo in Oratorio quotidie persolvuntur, Pater Benedictus ideo voluit appellari, ut ex hoc clarius aperiret, quam nos operi illi vellet esse intentos. Unde vos moneo, dilectissimi, pure semper ac strenue Divinis interesse laudibus. Strenue quidem, ut sicut reverenter, ita et alacriter Domino assistatis, non pigri, non somnolenti, non oscitantes, non parcentes vocibus, non praecidentes verba dimidia, non integra transilientes, non fractis et remissis vocibus, muliebre quid­dam balba de nare sonantes, sed virili (ut dignum est) et sonatu et affectu voces Sancti Spiritus depromentes. Pure vero ut nihil aliud dum psallitis, cogitetis. Nec solas dico vitandas cogitationes vanas et otiosas, — vitandae sunt et illae, illa dum taxat hora et illo loco, quas officiales fratres pro communi necessitate quasi necessario, frequenter admittere compelluntur. Sed ne illa quidem profecto recipere tunc consuluerim, quae forte paulo ante in claustro sedentes in codicibus legeratis, qualia et nunc me viva voce disserente ex hoc auditorio Spiritus Sancti recentia reportatis. Salubria sunt, sed minime illa salubriter inter psallendum revolvitis. Spiritus enim Sanctus illa hora gratum non recipit, quidquid aliud, quam debes, neglecto eo, quod debes obtuleris.» (S. Bernard. Serm. 47. sup. Cant. Canthcor.)

Next